BENZUINUM

BENZUINUM
BENZUINUM
multis hodie Veterum myrrha est, et Benzuini arbor, quam Astrantiam dixêre prisci. Nempe ex astrantia seu sm yrnio (haec enim eadem esse docet Salmasins) liquorem aiunt profluere lentum ac modice rufum, suavissimi odoris et myrrham optim am redolentis, linguamque vellicantis acrimoniâ suâ, nihilô dereriorem stacte myrrhâ. Quare et myrrhae eum nomine prisci donârunt ut Theophrastus, qui myrrham distillare ex Smyrnio scribit, et quosdam eâ re putâsse, sinyrnium e myrrhae satu provenire. Quae omnino myrrha est Troglitis recentiorum Graecotum, qui eam πετροσέλινον exponunt: unde et Astrantiam non pauci hodie herbam Benzuini vocant etc. Qua de re vide Salmas. ad Solin. p. 1474. et infra Murra. Meminit huius aromatis Barlaeus quoque in Medicea, ubi de epulo, quô Amstelodami Maria Franciae Regina, excepta fuit hôc saeculô: Borax candore oculis, Benzoinum nidore fragrantiâque naribus lenocinabatur. Muscus, Styrax etc.

Hofmann J. Lexicon universale. 1698.

Игры ⚽ Нужно решить контрольную?

Share the article and excerpts

Direct link
Do a right-click on the link above
and select “Copy Link”